- ZABARELLA
- ZABARELLAnomen Familiae illustris in Italia, quae a Cornelia gente, inter Romanos celebri, atque inde a Sabatinis, qui Bononiae olim rerum potiti, derivari amat. Aiunt enim Calotium Sabatium, Equitem Bononiensem, cum Fatis temporique cederet. Patavium venisse, atque ibi condidisse hanc stirpem, cui dein inflexâ pronuntiatione Zabarerllarum nomen. Ei praeter alia decora, literarum et armorum meritis parta diguitas etiam Comitum Imperii accessit. Scripsit autem de augusta regiaque origine et nobilitate familiae Zabarellae, ex Iohannis Cavacciae, Casp. Scioppii Comit. a Claravalle et aliorum Clarissimorum Virorum Commentarus, Burchardus Brudersen Brunsuicensis: quem Commentarium videre est in Aula Zabarella, a Ioh. Cavaccia Nobili Patavin. atque Comit. Iacobo Zabarella delineata, ac Patavii impressâ A. C. 1670. Floruit in hac Familia Iacobus I. Comes, sub finem saeculi 15. defunctus A. C. 1506. cuius filius Iulius, ex Giliola Doctoria, genuit Iacobum II. Comitem Imperii, et Credatii, Philosophum illustrem, exstinctum A. C. 1589. Ei narus, ex Elisabetha Cavaccia, Franciscus, obiit A. C. 1642. Pater ex Imperatrice Barisona. Iacobi III. quô, ut et Ignatiâ Comite Colaltiâ, geniti sunt, Aemilia A. C. 1642. Martius eôd. annô, et Imperatrix A. C. 1644. e quibus Martius morte abreptus obiit A. C. 1645. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatro Nobilit. Europ. Tom. III. p. 18. et in Indic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.